- AMPHISBAENA
- AMPHISBAENAserpentis nomen, in Libyae desertis degentis duo habentis capita, quorum alterum locô suô est, alterum ubi cauda, unde utrinque venenum diffundit. Lucan. l. 9. v. 719.Et gravis in geminum surgens caput Amphisbaena.Aeschylus in Agamemnone:Α᾿μφίσβαιναν, ἢ σκύλλαν τινὰ οἰκοῦϚας εν πέτραιϚι.Hesychius: Α᾿μφίσβαινα: εἶδος ὄφεως μακροκέφαλον, ἰσόπηχυ, την οὐραν` κολοβην` ἔχων, καὶ ταύτη πολλάκις την πορείαν ποιούμενον, ὥςτέ τινας ἀμφισβητεῖν μὴ δύο κεφαλας` ἔχειν λέγεται δὲ καὶ διά τȏυ μ, Α᾿μφίτμαινα. Nic. Lloydius. De ea Solinus c. 27. Amphisbaena, inquit, consurgit in caput geminum: quorum alterum in loco suo est, alterum in ca parte, quâ cauda; quae causa essicit ut capite utrinque secus nitibundo serpat traclibus circulatis. Ubi quod de circulatis tractibus habet, etiam Isidorus confirmat, cum ait, Currens ex utroque capite, tractu corporis circnlato. Atque hinc est, quod He ychius unum saltern caput Amphisbaenae esse, sed geminum videri, ait, ob illam videl. cursus obliquitatem ac circulationem. Vide Salmas. ad. d. l. p. 339. Quod vero περιςτιγὲς εἶδος Amphisbaenae Nicander tribuit, h. e. notis compunctum, alibi non reperitur. Imo contra est, nec enim ullâ notarum varietate commendarur. Nisi forte περιςτιβὲς vel περιςτιχὲς apud eum legas, quod tractibus circulatis cat, uti dictum. Ibid. Amphisbaenae 2. aureae alatae, cum baltheo purpureo, in campo caeruleo, occurrunt, in scuto Renati Ducis de Tremes, in Gallia, Familiae Baillet reslera gentilitia, Spener. Oper. Herald. Part. 2. l. 1. c. 73. ubi de Potieriis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.